- BONNA
- I.BONNAapud Glabrum Rodolphum l. 2. c. 10. Multi ibi limites, quos alii Bonnas vocant, suorum recopnoverunt agrorum, etc. terminus, limes est. Aliter Bonda, Gall. Bonne: quas voces Rigaltius existimat a Gromaticis, et Agrimensoribus mutuo acceptas esse, effictasque ex iis, quas usurpant passim, botones, botontini et botontones, quae tumores sive monticellos et colliculos, qui quondam terminorum vicem fungebantur, significant. Figuram eorum, repraesentat Hygenus de Limit. constit. p. 222. Hinc Bonagium, et Abonagium, voces medii aevi, ius, quod Maioribus villarum maxime competit, in defigendis metis, in terris vassallorum denotantes, Bornage Gall. in Consuetud. Peronensi, ubi dicitur ius istud spectare ad Maiorem et Scabinos eiusdem oppidi. Vide plurima de hac voce eiusque synonymis, et quae inde deducta, apud Carolum du Fresne in Glossar. ut et infra in voce Butunti.II.BONNAoppid. ad citeriores Rheni ripas Coloniensi urbi, ac Confluentiae oppido proximum. Sedes Electoris Coloniens. Iulia Bonna et Verona olim, item Ara Ubiorum dicta, vulgo Bonne. longitud. 28. 40. latitud. 50. 42. Hîc Synodus, A. C. 942. Urbs haec A. C. 1673. postquam annô praeteritô a Gallis occupata esset. a Principe Arausionensi, Confoederatorum Exercituum summo Duce. capta, in Imperatoris manus consignata est. Hic quoque Fridericus Austriacus, contra Ludovicum Bavarum electus, coronam accepit, A. C. 1314. Crantz. l. 9. c. 8. Vide Vales. Notit. Gall.III.BONNAoppidul. Sabaudiae, alias Banta. Simler. In Fossniaco tractu, ad Menoiam amnem, 3. leuc. a Geneva in ortum hibernum. Unde illustri familiae de Lediguteres nomen.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.